

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 21: Versus 19
In patientia vestra.Patientia radix et custos est omnium virtutum. In hac ergo animas, quae corpus possident, possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patientia est aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri.